monumenta.ch > Seneca Maior > > sectio 4 > sectio 49 > habCod.Guelf.34Weiss..239 > sectio 3 > sectio 10 > csg458.41 > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 18
XV KAL. Dedicatio S. Petri apostoli, qui primo Romae sedit. Cum autem idem princeps apostolorum in Hierosolymis et in Caesarea, atque in caeteris civitatibus Iudaeorum, Evangelium primum praedicasset, ad praedicandum postea gentibus missus Antiochiam venit, ibique Ecclesiam Christi fundavit. Inde quoque pergens Romam venit, secundo Claudii Caesaris anno, ibique Evangelium instantissime praedicans, viginti et quinque annis eiusdem urbis episcopus perseveravit. Eodem die natale S. Priscae martyris.